Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/98

Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

Me. quaeso hercle noli, Saurea, mea caussa hunc uerberare.

Le. utinam nunc stimulus in manu mihi sit, — Me. quiesce

quaeso,

Le. qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.

apscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, 420 15 quoi numquam unam rem me licet semel praecipere furi,

quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam

hercle

clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.

iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri ?

iussin columnis deici operas araneorum ? 425

20 iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris ?

nihil est : tamquam si claudu' sim, cum fustist ambulandum.

quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,

dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic uos

dormitis interea domi atque erus in hara, haud aedibus, 430

habitat. 25 em ergo hoc tibi. Li. hospes, te opsecro, defende. Me.

Saurea, oro

mea caussa ut mittas. Le. eho, ecquis pro uectura oliui

rem soluit ? Li. soluit. Le. quoi datumst ? Li. Sticho

uicario ipsi

tuo. Le. uah, delenire apparas, scio mi uicarium esse,

neque^o esse seruom in aedibus eri qui sit pluris quam illest. 435 30 sed uina quae* heri uendidi uinario Exaerambo,

iam pro eis sati' fecit Sticho ? Li. fecisse satis opinor,

nam uidi huc ipsum adducere tarpezitam Exaerambum.

Le. sic dedero. priu' quae credidi, uix anno post exegi ;

419 conteram metro parum aptitm 4 2 5 operas ] telas codices

Nonii 192 araneorum testatur Nonius 192 : aranearum cod. 428 dedo Bentlev : dedi cod. 430 habet Pylades, metro consulens 432 ecquis] Coriscus Fleckeisen : (Simo) ecquid (?) Leo 433 rem soluit ? Li. soluit Turnebus: resoluit. Li. resoluit cod., vix recte {cf. 321) 435 eo del. Fraesdorff ille sit cod^{\. 7. 2) 436 de vomine

Exaer. cf. Fleckeisen {Jahrb. Klass. Phil. 153, 261) 437 vel opino

439 quae Pius : quam cod.

�� �