Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/97

Haec pagina nondum emendata est


ASINARIA II. iii

395 Me. quom uenisset, post non redit ? Li. non edepol. quid 15

uolebas ?

Me. argenti uiginti minas, si adesset, accepisset.

Li. qui pro istuc ? Me. asinos uendidit Pellaeo mercatori

mercatu. Li. scio. tu id nunc refers ? iam hic credo eum

adfuturum.

Me. qua facie uoster Saurea est ? si is est, iam scire potero. 400 Li. macilentis malis, rufulus aliquantum, uentriosus, 20

truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.

Me. non potuit pictor rectius describere eiius formam.

Li. atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.

quisque obuiam huic occesserit irato, uapulabit. 405 Me. siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus 25

cedit.

si med iratus tetigerit, iratus uapulabit.

Leonida Mercator Libanvs iv

Le. Quid hoc sit negoti neminem meum dictum magni

facere ? Libanum in tostrinam ut iusseram uenire, is nullus uenit. ne ille edepol tergo et cruribus consuluit hau decore. 410 Me. nimis imperiosust. Li. uae mihi ! Le. hodie saluere

iussi Libanum libertum ? iam manu emissu's ? Li. opsecro te. 5 Le. ne tu hercle cum magno malo mihi obuiam occessisti. qur non uenisti, ut iusseram, in tostrinam? Li. hic me

moratust. Le. siquidem hercle nunc summum Iouem te dicas de-

tinuisse 415 atque is precator adsiet, malam rem ecfugies numquam.

tu, uerbero, imperium meum contempsisti ? Li. perii, 10

hospes.

395 Conueni. sed Ussittg 400 cf Leo ad loc. 405 cedit Scah- ger: incedit cod. (cf. 403), quod tuetur Leo 416 hospes perii Bothe, cui contempsisti displicet

�� �