Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/94

Haec pagina nondum emendata est


II. ii T. MACCI PLAVTI

fortiter malum qui patitur, idem post patitur bonum. Li. quin rem actutum edisseris ? cupio malum nanciscier. 325 60 Le. placide ergo unumquicquid rogita, ut adquiescam. non

uides me ex cursura anhelitum etiam ducere? Li. age age,

mansero tuo arbitratu, uel adeo usque dum peris. Le. ubinam est

erus? Li. maior apud forumst, minor hic est intus. Le. iam satis

est mihi. Li. tum igitur tu diues es factus ? Le. mitte ridicularia. 33° 65 +Li. mitto :t istuc quod adfers aures exspectant meae. Le. animum aduorte, ut aeque mecum haec scias. Li. taceo.

Le. beas. meministin asinos Arcadicos mercatori Pelleo nostrum uendere atriensem ? Li. memini. quid tum postea? :™1 Le. em ergo is argentum huc remisit quod daretur Saureae 70 pro asinis. adulescens uenit modo, qui id argentum attulit. Li„ ubi is homost? Le. iam deuorandum censes, si con-

spexeris ? Li. ita enim uero. sed tamen tu nempe eos asinos praedicas uetulos, claudos, quibu' suptritae^ ad femina iam erant un- 340

gulae ? Le. ipsos, qui tibi subuectabant rure huc uirgas ulmeas. 75 Li. teneo, atque idem te hinc uexerunt uinctum rus. Le.

memor es probe. uerum in tostrina ut sedebam, me infit percontarier ecquem filium Stratonis nouerim Demaenetum. dico me nouisse extemplo et me eius seruom praedico 345

esse, et aedis demonstraui nostras. Li. quid tum postea?

324 potitur b. Ital., sed cf Abraham Stitd. Pl. p. 196 325 cf

Lindsay praef. hi Capt p. 64 326 quidquid rogita Camerartus,

Bothe : quidque de rogita cod. 331 fort. (Libane. > Li. mitto (iii. 2) istuc (quid sit) Goets, Loewe 343 me Pylades : me me cod.

�� �