Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/93

Haec pagina nondum emendata est


ASINARIA II. ii

nudus uinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. 35 Ll. quo argumento istuc ? Le. ego dicam, quo argumento

et quo modo. ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad

trabem,

305 nec dependes nec propendes — quin malus nequamque sis. Li. uae tibi ! Le. hoc testamento Seruitus legat tibi. 40

Li. uerbiuelitationem fieri compendi uolo. quid istuc est negpti ? Le. certum est credere. Li. auda-

cter. Le. licet, sis amanti subuenire familiari filio :

310 tantum adest boni inprouiso, uerum commixtum malo :

omnes de nobis carnuficum concelebrabuntur dies. 45

Libane, nunc audacia usust nobis inuenta et dolis. tantum facinus modo inueni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse quo cruciatus confluant.

315 Li. ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,

hariolari quae occeperunt sibi esse in mundo malum. 50

quidquid est, eloquere. Le. magna est praeda cum magno

malo. Li. si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo opinor familiarem — tergum, ne quaeram foris.

320 Le. si istam firmitudinem animi optines, salui sumus.

Li. quin si tergo res soluenda est, rapere cupio publicum : 55

pernegabo atque obdurabo, peiierabo denique.

Le. em istaec uirtus est, quando usust qui malum fert

fortiter ;

305 nec dependis nec propendis cod. 306 hoc] istoc (-uc)

Brix 307 uerbis uelitationem cod. , item Noriii 3 (i. 9) 308 negotii est : corr. Guieius 313 modo] hodie Mueller ego inu. Botlie.

displicet iis hiatus modo | in. 316 esse sibi Acidalius, cui liiaius

sibi | esse displicet 319 vel opino familiarem tcstatur Nonius

227 : familiare cod. 320 firmitudinem tcstatur Nonius 109 : fir-

midinem cod. ut vid. (formidinem E, firmidinem D, firmitudinem B, fortitudinem J) 321 res soluenda Pylades : resoluenda cod.

322 periurabo [ita cod.)~\ perdurabo (?) Leo 323 ista cod.

�� �