Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/92

Haec pagina nondum emendata est


II. ii T. MACCI PLAVTI

10 Le. etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

Li. largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.

Le. nam si occasioni huic tempus sese supterduxerit,

numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea ;

erum in 6psidione linquet, inimicum animos auxerit. 280

15 sed si mecum occasionem opprimere hanc quae obuenit

studet,

maxumas opimitates, gaudio ecfertissumas .

suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,

nostro deuincti beneficio. Li. uinctos nescioquos ait ; 285

20 non placet : metuo in commune ne quam fraudem frausu' sit.

Le. perii ego oppido nisi Libanum inuenio iam, ubi ubi est

gentium.

Li. illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiun-

gat sibi.

non placet: pro monstro extemplo estquandoqui sudattremit.

Le. sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua 290

largior ? 25 quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem ?

Li. edepol hominem | infelicem, qui patronam comprimat.

nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo peiierat.

Le. adproperabo, ne post tempus pfaedae praesidium parem.

Li. quae illaec praeda est ? ibo aduorsum atque electabo, 295

quidquid est. 30 iubeo te saluere uoce summa, quoad uires ualent.

Le. gymnasium flagri, salueto. Li. quid agis, custos carceris ?

Le. o catenarum colone. Li. o uirgarum lasciuia.

Le. quot pondo ted esse censes nudum ? Li. non edepol

scio.

Le. scibam ego te nescire, at pol ego qui ted expendi scio : 300

278 huic occ. cod. : trai. Fleckeisen 280 eros Nicmeycr 284 ut ad aetatem codd. Nonii 72 286 siet cod. 288 post hunc v.

lacunam sign. Goetz, Loevue 289 su. q. tr. codd. Nonii 412 292

(heu) edepol Camerarius

�� �