ASINARIA II. i
iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad
forum,
igitur inueniundo argento ut fingeres fallaciam.
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. 5
quin tu aps te socordiam omnem reice et segnitiem amoue 255 atque ad ingenium uetus uorsutum te recipis tuom ?
serua erum, caue tii idem faxis alii quod serui solent,
qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
unde sumam? quem interuortam ? qu6 hanc celocem con- 10
feram ?
impetritum, inauguratumst : quouis admittunt aues, 260 picus et cornix ab laeua, coruos, parra ab dextera
consuadent ; certum herclest uostram consequi sententiam.
sed quid hoc quod picus ulmum tundit ? hau temerariumst.
certe hercle ego quantum ex augurio eiius pici intellego, 15
aut mihi in mundo sunt uirgae aut atriensi Saureae. 265 sed quid illuc quod exanimatus currit huc Leonida?
metuo quom illic opscaeuauit meae falsae fallaciae.
Leonida Libanvs ii
Le. Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast ?
maxumam praedam et triumphum is adfero aduentu meo. 270 quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,
hanc quidem quam nactus praedam pariter cum illis partiam. 5
Li. illic homo aedis compilauit, more si fecit suo.
uae illi qui tam indiligenter opseruauit ianuam.
Le. aetatem uelim seruire, Libanum ut conueniam modo. 275 Li. mea quidem hercle liber opera numquam fies ocius.
252 versum del Guietus 254 reicis et segnitiem amoues (?)
Leo 259 amittunt cod. 260 ab 1. Guietus : est ab 1. cod. 262 haud codd. Nouii 414 : non cod. 263 eius pici Gertz : ai:spicii cod. :
vix aiit auspicio 266 m quod cod. : m. cum codd. Nouii 146 ob
scaeuauit corr. obseruauit cod. ut vid. (obscaeruauit B E. obseruauit B 3 ) 274 aetate cod. ut] qui codd. Nonii 72 275 vix her-
cule li. op. Reis : op. li. cod.
plavt. 1 5
�� �