Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/90

Haec pagina nondum emendata est


I. iii T. MACCI PLAVTI

Arg. mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro

illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio sit ? Cl. tene ? uiginti 230

minas ; atque ea lege : si alius ad me prius attulerit, tu uale. Arg. at ego est etiam priu' quam abis quod uolo loqui. Cl.

dic quod lubet.

80 Arg. non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. habeo unde istuc tibi quod poscis dem : sed in leges meas dabo, ut scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti seruiat 235 nec quemquam interea alium admittat prosus quam me ad

se uirum. Cl. quin, si tu uoles, domi serui qui sunt castrabo uiros.

85 postremo ut uoles nos esse, syngraphum facito adferas ; ut uoles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito : modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. 240

port[it]orum simillumae sunt ianuae lenoniae : si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non

patent. —

90 Arg. interii si non inuenio ego illas uiginti minas,

et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, 245 supplicabo, exopsecrabo ut quemque amicum uidero, dignos, indignos adire atque experi[ri] certumst mihi,

95 nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. —

ACTVS II

II. i Ll B A N VS

Li. Hercle uero, Libane, nunc te meliust expergiscier

atque argento comparando fingere fallaciam. 250

s 230 tene Camerarius : tune cod. 235 ut] vel uti 238

syngrapham cod. (cf. 746,802) ^ 241 portorum (?'. e. portuum)

scripsi(Class. Rev. 6, 342) 247 experi Skutscli ap. Pradel de

praep. 51 S 2 5o fingere suspectum

�� �