ASINARIA I. iii
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod uident. 50
uetus est : ' nihili coactiost ' — scis quoiius. non dico amplius.
Arg. aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, 205 longe aliam, inquam, (linguam) praebes nunc atque olim
quom dabam,
aliam atque olim quom inliciebas me ad te blande ac
benedice.
tum mi aedes quoque adridebant quom ad te ueniebam tuae ; 55
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas
mihi ;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo 210 usque eratis, meo de studio studia erant uostra omnia,
usque adhaerebatis : quod ego iusseram, quod uolueram
faciebatis, quod nolebam ac uotueram, de industria 60
fugiebatis-, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid uelim neque nolim facitis magni, pessumae. 215 Cl. non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
auceps quando concinnauit aream, offundit cibum ;
[aues] adsuescunt : necesse est facere sumptum qui quaerit 65
lucrum ;
saepe edunt : semel si sunt captae, rem soluont aucupi. 9 itidem hic apud nos : aedes nobis area est, auceps sum ego,
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aues ;
bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
osculando, oratione uinnula, uenustula. 7°
si papillam pertractauit, haud est ab re(d) aucupis ; 225 sauium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
haecine te esse oblitum in ludo qui fuisti tam diu !
Arg. tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum aps te
amoues.
Cl. remeato audacter, mercedem si eris nactus : nunc abi. 75
205 linguam add. Vahlcn 217 aues del.Rcis, nani necfisse est
suspectum 218 captae sunt Gruierus, rhythmo consulens fort.
(eae) rem 221 pectus codd. Pauli 113 224 pertractabit cod.
h. (id) est Camerarius 227 vel istaec
�� �