Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/88

Haec pagina nondum emendata est

I. iii T. MACCI PLAVTI

25 Cl. non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet

parum. quasi piscis itidemst amator lenae : nequam est nisi recens ; is habet sucum, is suauitatem, eum quouis pacto condias uel patinarium uel assum, uorses quo pacto lubet : 180

is dare uolt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur ;

30 neque ille scit quid det, quid damni faciat : illi rei studet. uolt placere sese amicae, uolt mihi, uolt pedisequae, uolt famulis, uolt etiam ancillis ; et quoque catulo meo subblanditur nouos amator, se ut quom uideat gaudeat. 185

uera dico : ad suom quemque hominem quaestum esse

aequomst callidum.

55 Arg. perdidici istaec esse uera damno cum magno meo. Cl. si ecastor nunc habeas quod des, alia uerba praehibeas ; nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. Arg. non meum est. Cl. nec meum quidem edepol ad te 190

ut mittam gratiis. uerum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,

40 quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi :

si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,

hanc tibi noctem honoris caussa gratiis dono dabo.

Arg. quid si non est? Cl. tibi non esse credam, illa alio 195

ibit tamen. Arg. ubi illaec quae dedi ante? Cl. abusa. nam si ea

durarent mihi,

45 mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo : cetera quae uolumus uti Graeca mercamur fide. quom a pistore panem petimus, uinum ex oenopolio, 200

si aes habent, dant mercem : eadem nos discipulina utimur.

181 ibi Ital. : ubi cod. 184 et quoque snspcctum r88

' praehibeas cod. itt vid. (nttde perhibeas BD, prohibeas P E ) 197

numquam] nec te codd. Nonii 76 > 199 cetera (advcrb. nt qua,

ea?) suspectum: ceterum Leo fort. cetera q. uol. (nos)u.

�� �