ASINARIA I. iii
remigio ueloque quantum poteris festina et fuge : 5
quam magi' te in altum capessis, tam aestus te in portum
refert. Arg. ego pol istum portitorem priuabo portorio ; 160 ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas (quom)que eicis
domo. Cl. magis istuc percipimus lingua dici quam factis fore. 10 Arg. solus solitudine ego ted atque ab egestate apstuli ; solus si ductem, referre gratiam numquam potes. 165 Cl. solus ductato, si semper solus quae poscam dabis ; semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. Arg. qui modus dandi ? nam numquam tu quidem expleri 15
potes ; modo quom accepisti, hau multo post aliquid quod poscas
paras. Cl. quid modist ductando, amando? numquamne expleri
potes ? 170 modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
Arg. dedi equidem quod mecum egisti. Cl. et tibi ego
misi mulierem : par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. 20
Arg. male agis mecum. Cl. quid me accusas, si facio
officium meum ? nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum
in poematis 175 ubi lena bene agat cum quiquam amante quae frugi esse
uolt. Arg. mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi
durem diu.
158 quo magis (om. tam) codd. Nonii 247, 266,381 161 quomque Skittsch : quae (vel que) cod. : atque Lachmann : quae me Flcckeisen 167 modust alii 168 quom Pylades : quod cod. 172 hosti-
mentum datum est codd. Nonii 3 et (om. est) 529 174 nec fictum
umquamst neque (nec) pictum (dictum) codd. Nonii 493 ^309 : neque usquam pictum cod. (iii. 1)
�� �