Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/86

Haec pagina nondum emendata est


I. ii T. MACCI PLAVTI

perlecebrae, permities, adulescentum exitium. nam mare haud est mare, uos mare acerrumum ; nam in mari repperi, hic elaui bonis. *35

10 ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo. ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias. 140 15 quae priu' quam istam adii atque amans ego animum meum

isti dedi, sordido uitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias ; eadem nunc, quom est melius, me quoius opera est ignoras

mala. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo. 145 20 nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam

meret ; tuo facit iussu, tuo imperio paret : mater tu, eadem era es. te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de

me meres.

at scelesta uiden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

quem adeat, quem conloquatur quqique irato supplicet ? 1 50

25 atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium

meo modo loquar quae uolam, quoniam intus non licitum

est mihi. iii Cleareta Argyrippvs

Cl. Vnum quodque istorum uerbum nummis Philippis aureis

non potest auferre hinc a me si quis emptor uenerit ;

nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum 155

merumst : fixus hic apud nos est animus tuo' clauo Cupidinis.

141 dedidi Lachmann, ne sit liiatus nreum | isti : alii transponnnt ego 145 mansuetem testatur Nonius 483 : mansuetam cod. 146 vel

istic quod Acidalius 151 vel t. opino ; hic 152 loquar

modo ll T eise, Fleckeisen, nam loquar suspecium

�� �