Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/85

Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA I. i

tun redimes me, si me hostes interceperint ? 90

De. redimam. Li. tum tu igitur aliud cura quidlubet.

eo ego ad forum, nisi quid uis. fietne ? De. ambula.

atque audin etiam ? Ll. ecce. De. si quid te uolam, 110 ubi eris ? Li. ubiquomque lubitum erit animo meo.

profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi 95

ne quid nocere possit, quom tu mihi tua

oratione omnem animum ostendisti tuom.

quin te quoque ipsum facio hau magni, si hoc patro. 115 pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.

De. audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. ioc

Li. nempeinforo? De. ibi, si quid opus fuerit. Li. Me-

minero. — ■

De. non esse seruos peior hoc quisquam potest

nec magi' uorsutus nec quo ab caueas aegrius. 120 eidem hOmini, si quid recte curatum uelis,

mandes : moriri sese misere mauolet 1°;

quam non perfectum reddat quod promiserit.

nam ego illiic argentum tam paratum filio

scio esse quam me hunc scipionem contui. 125 sed quid ego cesso ire ad forum quo inceperam? -

(ibo) atque ibi manebo apud argentarium. — n<

Argyrippvs ii

Arg. Sicine hoc fit ? foras aedibus me eici ? promerenti optume hoccin preti redditur ? bene merenti mala es, male merenti bona es ; 130 at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco

ibo ego ad trisuiros uostraque ibi nomina 5

faxo erunt, capiti' te perdam ego et filiam,

108 eo ego cod. (recte B) ei (i) bene ambula Fleckeisen I2r

mauolet cutn gloss. magis uolet cod. 123 illud cod. 125 quo]

quod cod. 126 ibo a. ibi Camerarius : a. ibi cod. (pro ibi a. ibi 1)

130 nam iam] nunciam Pylades, citi nec spondeus pro cretico nec hiahts iam | ex placet

�� �