Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/84

Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

quamquam illum mater arte contenteque habet,

patres ut consueuerunt : ego mitto omnia haec.

praesertim quom is me dignum quoi concrederet 80

65 habuit, me habere honorem eius ingenio decet ;

quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,

cupio esse amicae quod det argentum suae.

Li. cupis id quod cupere te nequiquam intellego.

dotalem seruom Sauream (huc) uxor tua 85

70 adduxit, quoi plus in manu sit quam tibi.

De. argentum accepi, dote imperium uendidi.

nunc uerba in pauca conferam quid te uelim.

uiginti iam usust filio argenti minis :

face id ut paratum iam sit. Li. unde gentium ? 9°

75 De. me defrudato. Li. maxumas nugas agis :

nudo detrahere uestimenta me iubes.

defrudem te ego ? age sis tu, sine pennis uola.

ten ego defrudem, quoi ipsi nihil est in manu

nisi quid tu porro uxorem defrudaueris ? 95

80 De. qua me, qua uxorem, qua tu seruom Sauream

potes, circumduce. aufer ; promitto tibi

non offuturum, si | id hodie ecfeceris.

Li. iubeas una opera me piscari in aere,

uenari autem rete iaculo in medio rhari. 100

85 De. tibi optionem sumito Leonidam,

fabricare quiduis, quiduis comminiscere :

perficito | argentum hodie ut habeat filius

amicae quod det. Li. quid ais tu, Demaenete ?

De. quid (uis?) Li. si forte in insidias deuenero, io 5

79 consuerunt cod. (i.e. -sue- ?) 83 cf. ad 51 85 huc add. Havet

arte (Rev. Phil. 29, 180) 86 sit cum var. lect. est cod. 96 mecod.

(unde me arte B ; iv. 1) 98 sit (marg. si) h. ut vid. cod. (unde

s sit hodie si D, sit h. E, si h. B) : si id (om. hodie) cod. Fesli 198 100 reti, iaculo uenari autem in m. m. Vahlcn 103 fort. perficito

tu a. a. hoc hodie Pylades ut habeat hodie Gnietas 105

uis add. Vahlen, sed cf, Goetz, Schocll pratf.

�� �