Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/82

Haec pagina emendata est
T. MACCI PLAVTI


DE. Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi[1]
uideo necesse esse eloqui quidquid roges.
[ita me opstinate adgressu's ut non audeam[2]
profecto percontanti quin promam omnia.]
proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
LI. dic opsecro hercle serio quod te rogem,
caue mihi mendaci quicquam. DE. quin tu ergo rogas?
LI. num me illuc ducis ubi lapis lapidem terit?
DE. quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?[3] [4]
LI. ubi flent nequam homines qui polentam pinsitant,[5]
apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,
ubi uiuos homines mortui incursant boues.
DE. modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
ubi fit polenta, te fortasse dicere. LI. ah,[6]
neque hercle ego istuc dico nec dictum uolo,
teque opsecro hercle ut quae locutu's despuas.[7]
DE. fiat, geratur mos tibi. LI. age age, usque exscrea.
DE. etiamne? LI. age quaesso hercle usque ex penitis faucibus.[8]
etiam amplius. De. nam quó usque? LI. usque ad mortem uolo.
DE. caue sis malam rem. LI. uxoris dico, non tuam.
DE. dono te ob istuc dictum ut expers sis metu.[9]
LI. di tibi dent quaequomque optes. DE. redde operam mihi.
qur hoc ego ex te quaeram? aut qur miniter tibi
propterea quod me non scientem feceris?
aut qur postremo filio suscenseam,
patres ut faciunt ceteri? LI. quid istuc noui est?

  1. 23 deum cod.
  2. 25, 26 secl. Leo, in locitm vv. 23-24 in recentiore recensione suppositos
  3. 32, 33 post v. 47 iterantur in cod. (ii. 6)
  4. 32 a. u. istuc sit nequeo noscere in v. repetito cod.
  5. 33 secl. Acidalius pinsitant in v. repetito: pransitant hic cod.
  6. 37 ahc cod. (cf. vahc 461)
  7. 39 qui B3
  8. 41 post v. 55 (ii. 6), prius om. propter homoeoarchon etiam
  9. 44 vel ted