Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/81

Haec pagina emendata est
PROLOGVS


Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
quae quidem mihi atque uobis res uortat bene
gregique huic et dominis atque conductoribus.[1]
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.[2]
age nunc reside, caue modo ne gratiis.
nunc quid processerim huc et quid mi uoluerim
dicam : ut sciretis nomen huiius fabulae;
nam quod ad argumentum attinet, sane breuest.
nunc quod me dixi uelle uobis dicere
dicam : huic nomen graece Onagost fabuiae;[3]
Demophilus scripsit, Maccus uortit barbare; [4]
Asinariam uolt esse, si per uos licet.
inest lepos ludusque in hac comoedia,
ridicula res est. date benigne operam mihi
ut uos, ut alias, pariter nunc Mars adiuuet.[5]

ACTVS I


LIBANVS DEMAENTVS


LI. Sicut tuom uis unicum gnatum tuae
superesse uitae sospitem et superstitem,
ita ted optestor per senectutem tuam
perque illam quam tu metuis uxorem tuam,
si quid med erga | hodie falsum dixeris,[6]
ut tibi superstes uxor aetatem siet
atque illa uiua uiuos ut pestem oppetas.

  1. 3 gregĭque suspectum et fort. delend. domino Camerarius
  2. 4 nunciam Linge: iam nunc cod. vix o. praedico, antiqua forma
  3. 10 vel huic
  4. 11 Maccius Ritschl
  5. 15 ut al. Leo: item al cod. (v. 1)
  6. 20 quid tu m. Mahler: quidquam m. Mueller (Rhein. Mus. 54, 383) vix erega (-rig-), forma antiqua