Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/79

Haec pagina emendata et bis lecta est


ASINARIA


ARGVMENTVM


Amanti argento filio auxiliarier
Sub imperio vivens volt senex uxorio.
Itaque ob asinos relatum pretium Saureae
Numerari iussit servolo Leonidae.[1]
Ad amicam id fertur. cedit noctem filius.       5
Rivinus amens ob praereptam mulierem[2]
Is rem omnem uxori per parasitum nuntiat.
Accurrit uxor ac virum e lustris rapit.[3]

  1. 4 servolo Ald. : seruo cod. (v. 8)
  2. 6 Rivalis Pylades   praer. Camerarius : rereptam cod.
  3. 8 e lustris rapit Camerarius : eius trisrae cod.