Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/78

Haec pagina emendata et bis lecta est


tu grauidam item fecisti, quóm in exercitum
profectu’s: uno partu duos peperit simul.
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
suis factis te inmortali adficiet gloria.       1140
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: hau promeruit quam ob rem uitio uorteres;
mea ui subactast facere. ego in caelum migro.—

iii
Amphitrvo


Am. faciam ita ut iubes et te oro promissa ut serues tua.
ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.       1145

nunc, spectatores, Ioui’ summi caussa clare plaudite.