Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/77

Haec pagina emendata est


postquam pueros conspicatae, pergunt ad cunas citae.
ego cunas recessim rusum uorsum trahere et ducere,[1]
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit anguis ille alter puer,
citus e cunis exsilít, facit récta in anguis impetum:[2]       1115
alteram altera prehendit eas manu perniciter.
Am. mira memoras, nimi’ formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
quid fit deinde? porro loquere. Br. puer ambo anguis enicat.
dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam —[3]       1120
Am. quis homo ? Br. summus imperator diuom atque hominum Iuppiter.
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,[4]
eumque filium suom esse qui illas anguis uicerit;
alterum tuom esse dixit puerum. Am. pol me hau paenitet,
si licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue.       1125
abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi,
ut Iouis supremi multis hostiis pacem expetam.
ego Teresiam coniectorem áduocabo et consulam
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
sed quid hoc? quam ualide tonuit. di, opsecro uostram fidem.       1130

ii
Ivppiter


Iv. Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tíbi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnis; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
primum omnium Alcumenae usuram corporis       1135
cepi, et concubitu grauidam feci filio.[5]

  1. 1112 recessum cod.: corr. Valla
  2. 1115 post 1116 cod.: corr. Pylades
  3. 1120 inclamat Dousa
  4. 1122 cubilibus cod.: corr. Scaliger
  5. 1136 coepi cod. (cf. ad 108)