IV. iii T. MACCI PLAVTI
quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet ? certumst, intro rumpam in aedis : ubi quemque hominem
aspexero, 15 si ancillam seu seruom siue uxorem siue adulterum
seu patrem siue auom uidebo, optruncabo in aedibus. 1050
neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si uolent, quin sic faciam uti constitui. pergam in aedis nunciam.
ACTVS V
V. i B R O M I A A M P H I T R V O
Br. Spes atque opes uitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim ; ita mi uidentur omnia, mare, terra, caelum, consequi 1055
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. 5 ita tanta mira in aedibus sunt facta. uae miserae mihi, animo malest, aquam uelim. corrupta sum atque apsumpta
sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla uideatur magis. 1060
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos [sibi]
inuocat, 10 strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, utprope, ut
ualide tonuit ! ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescioquis
maxuma uoce exclamat : ' Alcumena, adest auxilium, ne time : et tibi et tuis propitius caeli cultor aduenit. 1065
exsurgite ' inquit ' qui terrore meo occidistis prae metu.' 15 ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant. ibi me inclamat Alcumena ; iam ea res me horrore adficit.
1048, 1052 aedis Camerarius : aedibus cod. 1052 vel ut (ita cod.)
constitui 1058 corrumpta Flccktisen 1060 fem. neculla
Redslob uiduior (?) Palmer io6r sibi del. Pylades (praec. s, seq. i), nam sibi inuocat suspeclum 1062 prope Palmer : propere cod.
�� �