AMPHITRVO IV. i
nam omnis plateas perreptaui, gymnasia et myropolia ; apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tostrinis, apud omnis aedis sacras 5
sum defessus quaeritando : nusquam inuenio Naucratem.
1015 nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleuerit. nam me quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, 10
pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam fores.
1020 aperite hoc. heus, ecquis hic est ? ecquis hoc aperit ostium ?
Mercvrivs Amphitrvo ii
Me. Quis ad fores est? Am. ego sum. Me. quid 'ego sum ' ? Am. ita loquor. Me. tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt qui sic frangas fores. Am. quo modo ? Me. eo modo, ut profecto uiuas aetatem
miser. Am. Sosia. Me. ita : sum Sosia, nisi me esse oblitum
existumas. 1025 quid nunc uis ? Am. sceleste, at etiam quid uelim, id tu 5
me rogas? Me. ita, rogo. paene ecfregisti, fatue, foribus cardines. an fores censebas nobis publicitus praeberier ? quid me aspectas, stolide ? quid nunc uis tibi ? aut quis tu
es homo? Am. uerbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum
Accheruns ? 1030 quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam feruentem flagris. 10 Me. prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. Am. quidum ? Me. quia senecta aetate a me mendicas
malum. Am. cum cruciatu tuo istaec hodie, uerna, uerba funditas.
1031 adulescentiam cod.
�� �