III. ii T. MACCI PLAVTI
60 uerum irae si quae forte eueniunt huiusmodi
inter eos, rusum si reuentum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Al. primum cauisse oportuit ne diceres,
uerum eadem si idem purgas mi, patiunda sunt 945
65 Iv. iube uero uasa pura adornari mihi,
ut quae apud legionem uota uoui si domum
rediissem saluos, ea ego exsoluam omnia.
Al. ego istuc curabo. Iv. euocate huc Sosiam ;
gubernatorem qui in mea naui fuit 95°
70 Blepharonem arcessat qui nobiscum prandeaL
tis adeo inpransus ludificabiturt,
quom ego Amphitruonem collo hinc opstricto traham.
Al. mirum quid solus secum secreto ille agat.
atque aperiuntur aedes. exit Sosia. 955
iii Sosia Ivppiter Alcvmena
So. Amphitruo, adsum. si quid opus est, impera, imperium
exsequar.
Iv. (Sosia,) optume aduenis. So. iam pax est inter uos duos?
nam quia uos tranquillos uideo, gaudeo et uolupest mihi.
atque ita seruom par uidetur frugi sese instituere : 5 proinde eri ut sint, ipse item sit ; uoltum e uoltu comparet : 960
tristis sit, si eri sint tristes ; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde : iam uos rediistis in concordiam ?
Iv. derides qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
So. an id ioco dixisti ? <§quidem serio ac uero ratus. 10 Iv. habui expurigationem ; facta pax est. So. optume est. 965
Iv. ego rem diuinam intus faciam, uota quae sunt. So.
censeo.
Iv. tu gubernatorem a naui huc euoca uerbis meis
s 945 isdem cod., anliqua forma 948 exsoluam (-ua) (una) (fia)
Seyffert: exsoluarn (iam) Mueller (Rhein. Mus. 54, 382) 952 is
a Mercurio inp. Leo {cf. Arg. II. 9) (lepide) ludi. Lindemami
957 Sosia add. Leo (cf iii. 2) 963 dudum Camerarius : iam dudum cod. (iv. 1) 964 vel anne id ioco
�� �