II. 11 T. MACCI PLAVTI
115 Am. an etiam id tu scis? Al. quipp' qui ex te audiui, ut 7^5
urbem maxumam expugnauisses regemque Pterelam tute occideris. Am. egone istuc dixi ? Al. tute istic, etiam astante hoc
Sosia. Am. audiuistin tu me narrare haec hodie? So. ubi ego
audiuerim ? Am. hanc roga. So. mequidem praesente numquam fa-
ctumst, quod sciam. 120 Al. mirum quin te aduorsus dicat. Am. Sosia, age me huc 750
aspice. So. specto. Am. uera uolo loqui te, nolo adsentari mihi. audiuistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat ? So. quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id
me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio
simul ? 125 Am. quid nunc, mulier? audin illum ? Al. ego uero, ac 755
falsum dicere. Am. neque tu illi neque mihi uiro ipsi credis ? Al. eo fit
quia mihi plurumum credo ec scio istaec facta proinde ut proloquor. Am. tun me heri aduenisse dicis ? Al. tun te abiisse hodie
hinc negas ? Am. nego enim uero, et me aduenire nunc primum aio ad
te domum. 130 Al. opsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760 dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras ? Am. neque edepol dedi neque dixi ; uerum ita animatus fui itaque nunc sum ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi dixit ? Al. ego equidem ex te audiui et ex tua accepi manu
' 755 qui nunc c °d- (cf. qui nunc pro quid nunc Epid. 517, Psetid. 155 ; ^quinnunc ut vid.) 756 veiAWic 761 dedisse suspcctum
764 equidem ego Fleckeisen
�� �