Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/56

Haec pagina emendata est


certe enim med illi expectatum optato uenturum scio.
So. quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae?
Al. meu’ uir hicquidem est. Am. sequere hac tu me. Al. nam quid ill’ reuortitur       660
qui dudum properare se[se] aibat ? án ille me temptat sciens
atque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem?[1]
ecastor med haud inuita se domum recipit suam.
So. Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. Am. qua gratia?
So. quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus.       665
Am. qui tibi nunc istuc in mentemst? So. quia enim sero aduenimus.[2]
Am. qui? So. quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Am. grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. So. eí perii miser.[3]
Am. quid tibi est? So. ad aquam praebendam commodum adueni domum,
decumo post mense, ut rationem te dictare intellego.[4]       670
Am. bono animo es. So. scin quam bono animo sim ? si situlam cepero,[5]
numquam edepol tu mihi diuini [quicquam] creduis post hunc diem,[6]
ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.[7]
Am. sequere hac me modo; alium ego isti rei adlegabo, ne time.[8]
Al. magi’ nunc <me> meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror.[9]       675

  1. 662 se Acidalius: si cod.
  2. 666 mentemst Lindemann : mentem uenit cod. (v. I) tibi is. in m. u. (del. nunc) Pylades qui enim (pro quiaenim) cod.
  3. 668 quom Ital. : quam cod.
  4. 670 ductare Lambinus putare Ussing
  5. 671 situlam Camerarius : situlam iam cod. (iv. 4)
  6. 672 vix dîni quicquam del Bothe; cf. Redslob (Berl. Phil. Woch. 22, 553)
  7. 673 occepto cod. (i. 7) : testatur occepso Nonius 148, item 410
  8. 674 alligabo cod.
  9. 675 me add. Lindemann facere si Camerarius : faceres cod.