Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/54

Haec pagina emendata et bis lecta est

Am. nimia memoras mira. sed uidistin uxorem meam ?
So. quin intro ire in aedis numquam licitum est. Al. quis te prohibuit ?
So. Sosia ille quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Am. quis istic Sosia est? So. ego, inquam. quotiens dicendum est tibi ?
Am. sed quid ais ? num obdormiuisti dudum ? So. nusquam gentium. 620
Am. ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam.
So. non soleo ego somniculose éri imperia persequi.[1]
uigilans uidi, uigilans nunc <ut> uideo, uigilans fabulor,[2]
uigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit.
Am. quis homo ? So. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis ?  625
Am. qui, malum, intellegere quisquam potis est ? ita nugas blatis.
So. uerum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam.[3]
Am. sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
sed uide ex naui ecferantur quae imperaui iam omnia.[4]
So. et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant ; 630
non ego cum uino simitu ébibi imperium tuom.
Am. utinam di faxint infecta dicta re eueniant tua.[5]

Alcvmena   Amphitrvo   Sosia
 ii


Al. Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda
praequam quod molestum est ? ita quoiq’ comparatum est in aetate hominum ;

  1. 622 eri <mei> Lindemann
  2. 623 ut dubitanter addidi (seq. ui-) : te add. Camerarius
  3. 627 quom Seyffert : quam cod.
  4. 629 imp. iam Bothe : iam imp. cod. : vix iam indup.
  5. 632 ret (? pro re) cod.