Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/53

Haec pagina emendata est


neque tibi istuc mirum <mirum> magi’ uidetur quam mihi.[1]       595
Am. quo modo? So. nihilo, inquam, mirum magi’ tibi istuc quam mihi ;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.[2]
ordine omne, uti quidque actum est, dúm apud hostis sedimus,
edissertauit. tum formam una apstulit cum nomine.       600
neque lact’ lactis magis est simile quam ille ego similest mei.[3]
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum —
Am. quid igitur ? So. priu’ multo ante aedis stabam quam illo adueneram.
Am. quas, malum, nugas ? satin tu sanus es ? So. sic sum ut uides.
Am. huic homini nescioquid est mali mala obiectum manu,       605
postquam a me abiit. So. fateor, nam sum optusus pugnis pessume.
Am. quis te uerberauit ? So. egomet memet, qui nunc sum domi.
Am. caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo.
So. tuos est seruos. Am. mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo,       610
neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam.
So. at ego nunc, Amphitruo, dico : Sosiam seruom tuom
praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi,
Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item[4]
qua ego sum. quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi.[5]       615

  1. 595 mirum add. Spengel
  2. 598 ille (ita cod.) egomet <me> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
  3. 601 lactis Ital. : lacti cod. (i. 9)
  4. 614 pregnatum cod.
  5. 615 quod cod.