Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/52

Haec pagina emendata est
Am. homo hic ebrius est, ut opinor.[1]

So. utinam ita essem. Am. optas quae facta, 575
So. egone? Am. tú istic. ubi bibisti?
So. nusquam equidem bibi. Am. quid hoc sit 576
hominis ? So. equidem deciens dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis? 577
et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte, 578
ere, nunc uideor
tibi locutus esse? Am. uah, 579
apage te a me. So. quid est negoti? 580
Am. pestis te tenet. So. nam qur istuc
dicis? equidem ualeo et saluos
sum recte, Amphitruo. Am. at te ego faciam[2] 583
hodie proinde ac meritus es,
ut minu’ ualeas et miser sis, 584a
saluo’ domum si rediero: iam 584b
sequere sis, erum qui ludificas 585a

dictis delirantibus,
 585b

qui quoniam eru’ quod imperauit neglexisti persequi,
nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnufex;
quoius ego hodie in tergum istaec faxo expetant mendacia.[3]
So. Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono, 590
apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur.[4]
Am. quó id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)[5]
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici uolo.[6]
So. sum profecto et hic et illíc. hoc quoiuis mirari licet.[7]

  1. 574 Hic homo Luchs
  2. 583 proinde ut Fleckeisen, nam proinde ac vix Plautinum
  3. 589 tergum Acidalius : tergo cod. (i. 3) istaec faxo Schmidt (cf. Lindsay ad Capt. 964) : faxo ista cod.
  4. 591 uera Pylades : uerba cod.
  5. 592 potes cod. (i. 9) : potest codd. Nonii 369
  6. 593 et add. Loman
  7. 594 vel illi