Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/517

Haec pagina nondum emendata est


MERCATOR V. iv

Ev. redde illi. De. sibi habeat, iam ut uolt per me sibi

habeat licet. 990 Ev. temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est 30

copiae. De. supplici sibi sumat quid uolt ipse ob hanc iniuriam, modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. si hercle sciuissem siue adeo ioculo dixisset mihi se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abdu-

cerem. 995 Eutyche, ted oro, sodalis eius es, serua et subueni : 35

hunc senem para me clientem ; memorem dices benefici. Ly. ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. De. pergin tu autem ? heia ! superbe inuehere. spero ego

mihi quoque tempus tale euenturum ut tibi gratiam referam parem. 1000 Ly. missas iam ego istas artis feci. De. et quidem ego 40

dehinc iam. Ev. nihil (agis) : consuetudine animus rusus te huc inducet. De. opsecro, sati' iam ut habeatis. quin loris caedite etiam, si lubet. Ly. recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciuerit. De. nihil opust resciscat. Ev. quid istic? non resciscet,

ne time. 1005 eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, 45

dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per uias. De. hercle qui tu recte dicis : eadem breuior fabula erit. eamus. Ev. hic est intus filius apud nos tuos. De. optumest. illac per hortum nos domum transibimus. 1010 Ly. Eutyche, hanc uolo priu' rem agi quam meum intrd 50

refero pedem.

989 illi Leo: filio cod. habeas cod. sibi alt. del. Guietus

990 tempere cod. ut vid. copia Guietas 992 siet Pyladcs : est cod. 995 velte(i/acod.) 996 me del. Guietus Civ. 3) 997 deliciis cod.

1000 missus cod. artis feci et Ital . : artificiet cod. agis add.

Lachmann 1005-6 Lysimacho dat Ribbeck,fort. recte 1006 arb.

ut] arbitrium B : arbitri ubi (cum sunt) Seyffert

�� �