IV. vj T. MACCI PLAVTI
Vi S Y R A
Sy. Ecastor lege dura uiuont mulieres multoque iniquiore miserae quam uiri. nam si uir scortum duxit clam uxorem suam, id si resciuit uxor, inpunest uiro ; 820
5 uxor uirum si clam domo egressa est foras, uiro fit caussa, exigitur matrumonio. utinam lex esset eadem quae uxori est uiro ; nam uxor contenta est quae bona est uno uiro : qui minu' uir una uxore contentus siet ? 825
10 ecastor faxim, si itidem plectantur uiri, si quis clam uxorem duxerit scortum suam, ut illae exiguntur quae in se culpam commerent, plures uiri sint uidui quam nunc mulieres. —
��ACTVS V
V. i Charinvs
Ch. Limen superum | inferumque, salue, simul autem uale : 830 hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem. usus, fructus, uictus, cultus iam mihi harunc aedium interemptustj interfectust, alienatust. occidi ! 5 di penates meum parentum, familiai Lar pater, uobis mando meum parentum rem bene ut tutemini. 835
ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem, aliam urbem, aliam ciuitatem : ab Atticis abhorreo ; nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, 10 ubique amici qui infideles sient nequeas pernoscere
ubique id eripiatur animo tuo quod placeat maxume, 840
ibi quidem si regnum detur, non cupitast ciuitas.
821 uiro cod. 828 illa ex. cod. insculpam conuenirent B 830 superum(que) Ritschl 839 ubi qui Palmerius 840 ubi qui
der. cod. (i pro ei ; i. 7, p. 108) " 841 est cupita (-da B) cod. : trai. Weise
�� �