MERCATOR IV. iv
ut ueniat ad me iam semul tecum. — Sv. eo. —
Ly. nescis negoti quid sit, uxor, opsecro. 790 concepteis uerbeis iam iusiurandum dabo 50
me numquam quicquam cum illa — iamne abiit Syra ?
perii hercle ! ecce autem haec abiit. uae misero mihi !
at te, uicine, di deaeque perduint,
cum tua amfca cumque amationibus ! 795 suspicione impleuit me indignissume, 55
conciuit hostis domi : uxor acerrumast.
ibo ad forum atque Demiphoni haec eloquar,
me istanc capillo protracturum esse in uiam,
nisi hinc abducit quo uolt ex hisce aedibus. 800 uxor, heus uxor ! quamquam tu irata es mihi, 60
iubeas, si sapias, haec (hinc) intro auferrier :
eadem licebit mox cenare rectius. —
Syra Evtychvs v
Sy. Era quo me misit, ad patrem, non est domi :
rus abiisse aibant. nunc domum renuntio. 805 Ev. defessus sum urbem totam peruenarier :
nihil inuestigo quicquam de illa muliere.
sed mater rure rediit, nam uideo Syram ■ 5
astare ante aedis. Syra ! Sy. quis est qui me uocat ?
Ev. erus atque alumnus tuo' sum. Sy. salue, alumnule. 810 Ev. iam mater rure rediit? responde mihi.
Sy. cum quidem salute familiai maxuma.
Ev. quid istuc negotist ? Sy. tuo' pater bellissumus 10
amicam adduxit intro in aedis. Ev. quo modo ?
Sy. adueniens mater rure eam offendit domi. 815 Ev. pol hau censebam istarum esse operarum patrem.
etiam nunc mulier intust ? Sy. etiam. Ev. sequere me. —
788 simitu Ritschl A n. /.), cui displicct hiatns tecum | eo 789
neseeis A 790 desinit A 796 domi (mi) Ritschl, cui hiatus
in pausa displicet 797 haec dem. cod. : trai. Pylades 801 liinc
add. (post intro) Pylades 809 alumnule Schoell : alumne cod. (v. 8) 811 Sua qu. s ac f, Camerarius familiai Bothe : afamilia cod.
�� �