MERCATOR IV. i
Sy. disperii, perii misera, uae miserae mihi ! x 5
Do. satin tu sana's, opsecro ? quid eiulas ?
Sv. Dorippa, mea Dorippa. Do. quid clamas, opsecro ?
Sv. nescioquaest mulier intus hic in aedibus. 685 Do. quid, mulier ? Sv. mulier meretrix. Do. ueron serio ?
Sv. nimium scis sapere ruri quae non manseris. 20
quamueis insipiens poterat persentiscere
illam esse amicam tui uiri bellissumi.
Do. credo mecastor. Sy. i hac mecum, ut uideas semul 690 tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea. —
Do. ecastor uero istuc eo quantum potest. — 2 5
Lysimachvs ii
Ly. Parumne est malai rei quod amat Demipho, ni sumptuosus insuper etiam siet ? decem si uocasset summos ad cenam uiros, 695 nimium opsonauit. sed coquos, quasi in mari
solet hortator remiges hortarier, 5
ita hortabatur. egomet conduxi coquom. sed eum demiror non uenire ut iusseram. sed hinc qufnam a nobis exit ? aperitur foris.
D o r 1 p p a L y s 1 m a c h v s iii
700 Do. Miserior mulier me nec fiet nec fuit, tali uiro quae nupserim. heu miserae mihi ! em quoi te et tua quae tu habeas commendes uiro, em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut uiderem, ut ferrem has contumelias ! 5
681-713 paucissima servata in A 681 dispersi P 683
clamas] fort. nunc (v. 1), nam Dorippa. quid clamas vix ferendum 687 post hunc v. alius in A extabat 689 ei cod. (antiqua forma)
694 ad cenam uocasset summos cod. : trai. Leo 695 vel quamsi
697 coquam cod. 699 quinam hinc cod. : trai. Schoell : qui hinc nam alii 703 talentam cod.
�� �