III. iv T. MACCI PLAVTI
quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi uiuere
adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit ?
Ch. iam dixisti? Ev. dixi. Ch. frustra dixti. hoc mihi
certissumumst.
eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea 75 clam patrem patria hac ecfugiam aut aliquid capiam consili. — 660
Ev. ut corripuit se repente atque abiit ! heu misero mihi !
si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignauia.
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,
qui illam inuestigent, qui inueniant. post ad praetorem ilico 80 ibo, orabo ut conquistores det mi in uicis omnibus ; 665
nam mihi nil relicti quicquam aliud iam esse intellego. — «?
��ACTVS IV
IV. i Dorippa Syra
Do. Quoniam a uiro ad me rus aduenit nuntius rus non iturum, feci ego ingenium meum, reueni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non uideo consequi nostram Syram. 670
5 atque eccam incedit tandem. quin is ocius ?
Sy. nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. Do. quid oneris ? Sy. annos octoginta et quattuor ; et eodem accedit seruitus, sudor, sitis : simul haec quae porto deprimunt. Do. aliquid cedo 675 10 tqui hanc uicini nostri aram augeam.t
da sane hanc uirgam lauri. abi tu intro. Sy. eo. —
Do. Apollo, quaeso te ut des pacem propitius,
salutem et sanitatem nostrae familiae,
meoque ut parcas gnato pace propitius. 680
s 661 hei (ei) Ritschl 666 relicui Angclius 668 flexi Ussing
671 incedit eccam coci. : trai. Camerarins 672 vel onerest 676
(rite) ar. Ussing augeam Merula : augeram cod. 677 abi]
abite Goets, ne versus hiet 680 pace] parce P CD
�� �