Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/501

Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR III. iv

homini docto rem mandare, is lapidi mando maxumo. Ev. quid ego facerem ? Ch. quid tu faceres ? men rogas ?

requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, 635 ciuisne esset an peregrinus. Ev. ciuem esse aibant Atticum. 5° Ch. ubi habitaret inuenires saltem, si nomen nequis. Ev. nemo aiebat scire. Ch. at saltem hominis faciem

exquireres. Ev. feci. Ch. qua forma esse aiebant, (Eutyche) ? Ev.

ego dicam tibi : carrum, uarum, uentriosum, bucculentum, breuiculum, 640 subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. 55

Ch. non hominem mi sed thensaurum nescioquem memoras

mali. numquid est quod dicas aliud de illo ? Ev. tantum, quod

sciam. Ch. edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. non possum durare, certumst exsulatum hinc ire me. 645 sed quam capiam ciuitatem cogito potissumum : 60

Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. Ev. qur istuc coeptas consilium ? Ch. quia enim me

adflictat amor. Ev. quid tu ais? quid quom illuc quo nunc ire paritas

ueneris, 650 si ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, 65

iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sf item euenerit ? quis modus tibi exsilio tandem eueniet, qui finis fugae ? quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit ? dic mihi. cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas ? 655 si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si 70

habes,

632 mandaris 1. cod. 638 an (fecisti?) qua? Eutyche add.

Bothe (iii. 2) : (ergo) Gmterns 649 vel illo 651 vel illim

�� �