III. iii T. MACCI PLAVTI
prius etiamst quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illo introieris, amplecti uoles, 570
10 confabulari atque osculari. De. tu quidem
meum animum gestas : scis quid acturus siem.
Ly. peruorse facies. De. quodne ames? Ly. tanto
minus.
iaiunitatis plenus, anima foetida,
senex hircosus tu osculere mulierem ? 575
15 utine adueniens uomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemostras mihi.
De. quid si igitur unum faciam hoc ? si censes, coquom
aliquem arripiamus prandium qui percoquat
apud te hic usque ad uesperum. Ly. em istuc censeo. 580
20 nunc tu sapienter loquere neque amatorie.
De. quid stamus ? quin ergo imus atque opsonium
curamus, pulchre ut simus ? Ly. equidem te sequor.
atque hercle inuenies tu locum illi, si sapis :
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. 5^5
25 metuo ego uxorem, cras si rure redierit
ne illam hic offendat. De. res parata est, sequere me. —
iv Charinvs Evtychvs
Ch. Sumne ego homo miser, ' qui nusquam bene queo
quiescere ? si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium : 59°
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. 5 spem teneo, salutem amisi ; redeat an non nescio :
569 quo (vel quom) te cod. ut vid. (pro quot te ; i. 4) 571
ausculari cod. 573 amem Scaliger, fort. recte 575 vel hir-
quosus ausculere cod. 578 faciam Gulielmius : factam (factum
B) cod. unum hoc faciam (?) Leo : coenam faciam? hoc Pius 581 loquere neque amatorie Brix : loquere atque amatori cod. : loqueris et amatorie Guietus, cui atque amatdrie displicet : 1. a. ut amatoris est Seyffert 583 curamus CameiHLrius : curemus cod. 585 vel
me (ita cod.) 586 u. e. m. Goets. cu.i ego | ux. displicet 590-
600 in A perpauca in versuum initiis servata 591 ni oculos B
�� �