Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/497

Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR III. ii

certumst, antiqua recolam et seruibo mihi.

breue iam relicuom uitae spatiumst : quin ego

uoluptate, uino et amore delectauero. 5

nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. 550 adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,

rei tuae quaerundae conuenit operam dare ;

demum igitur quom sis iam senex, tum in otium

te conloces, dum potest ames : id iam lucrumst 10

quod uiuis. hoc ut deico, facteis persequar. 555 nunc tamen interea ad med huc inuisam domum :

uxor me exspectat iam dudum essuriens domi ;

iam iurgio enicabit, si intro rediero.

uerum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, 15

sed hunc uicinum priu' conueniam quam domum 560 redeam ; ut mihi aedis aliquas conducat uolo

ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras

Lysimachvs Demipho iii

Ly. Adducam ego illum iam ad te, si conuenero. De. me dicit. Ly. quid ais, Demipho? De. est mulier

domi? Ly. quid censes? De. quid si uisam? Ly. quid pro-

peras? (mane.) 565 De. quid faciam ? Ly. quod opust facto facito ut cogites. De. quid cogitem ? equidem hercle opus hoc facto existumo, 5 ut illo intro eam. Ly. itane uero, ueruex? intro eas? De. quid aliud faciam? Ly. prius hoc ausculta atque

ades :

547 Decurso inspatio | ' pro spatio ; v. 9, 8) breue quod uitae reli- cuomst P 550, 552 seis A 552 sis iam] si sim P tunc P

553 potes A aues P lucrost P 554 uiuis] uni uis P (pro

uuiuis ; v. 10) 555 in P ' sequititr versns interea tamen huc intro ad

me inuisam domum, qiti retracttttoris esse videtur 556-89 nihil fere

legiiur A 563 dicis B agis Skittsch {Herm. 32, 92) 564

mane add. Pylades

�� �