Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/494

Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

mulierem pretio? Ch. qui potius quam auro expendas?

Ev. unde erit ? 20 Ch. Acchillem orabo aurum [ut] mihi det Hector qui ex-

pensus fuit. Ev. sanun es ? Ch. pol sanus sei sim, non te medicum mi

expetam. Ev. tanti quanti poscit, uin tanti illam emi ? Ch. auctarium 490 adicito uel mille nummum plus quam poscet. Ev. iam tace. sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet

pater? 25 Ch. inuenietur, exquiretur, aliquid fiet ; enicas.

Ev. iam istuc ' aliquid fiet ' metuo. Ch. quin taces ? Ev.

muto imperas. Ch. satin istuc mandatumst ? Ev. potin ut aliud cures ? 495

Ch. non potest. Ev. bene uale. Ch. non edepol possum priu' quam tu ad

me redieris. Ev. meliust sanus sis. Ch. uale, uince et me serua. Ev.

ego fecero. 30 domi maneto me. Ch. ergo actutum face cum praeda

recipias. —

��ACTVS III

III. i Lysimachvs Pasicompsa

Ly. Amice amico operam dedi : uicinus quod rogauit, hoc emei mercimonium. mea es tu, sequere sane. 500

ne plora : nimi' stulte facis, oculos corrumpis talis. quin tibi quidem quod rideas magis est quam ut lamentere. 5 Pa. amabo ecastor, mi senex, eloquere — Ly. exquire quiduis.

.. 487 erit] [at]eritis P (]pro expendas vel -at, erit vel -is; iv. 1)

488 ut om. P 490 auctorarium A 495 aliquid A 497

melius P (si) sis Ritschl 4^98 praedam P 502 quin] qui

(P CD ) vel quid [E) P 503 mei A (antiqua forma)

�� �