Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/49

Haec pagina emendata est


citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.       505
Me. nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meu’ sit pater.
opseruatote, <ut> quam blande mulieri palpabitur.[1]
Al. ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Iv. satin habes si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Me. edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,       510
ego faxim ted Amphitruonem ésse malis quam Iouem.
Al. experiri istuc mauellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri uenisti media nocte, nunc abis. hoccin placet?
Me. accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.       515
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Iv. carnufex, non ego te noui? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione — Al. ah noli. Iv. muttito modo.[2]       520
Me. nequiter paene expediuit prima parasitatio.
Iv. uerum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii: á legione óperam hanc surrupui tibi,[3]
ex me primo <ut> prima scires rem ut gessissem publicam.[4]
ea tibi omnia enarraui. nisi te amarem plurumum,       525
non facerem. Me. facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Iv. nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praeuortisse dicant prae re publica.

  1. 507 ut quam scripsi : quam cod. cum cod. Schol. Verg. Aen. 2, 725) : ut codd. Donati Adelph. prol. 2 : eum quam Bothe   mul. palp. cod. : suppalpatur (palpetur) mul. codd. Schol. Verg. et Donati
  2. 520 quolego cod. (l pro j)
  3. 523 cf. Journ. Phil. 26, 292
  4. 524 ut add. Fleckeisen