Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/486

Haec pagina nondum emendata est

II. ii T. MACCI PLAVTI

35 De. si canum seu istuc rutilumst siue atrumst, amo.

Ly. ludificas nunc tu me heic, opinor, Demipho.

De. decide collum stanti si falsum loquor ;

uel, ut scias me amare, cape cultrum, [ac] seca

digitum uel aurem uel tu nassum uel labrum : 310

40 sei mouero me seu secari sensero,

Lysimache, auctor sum ut med amando — enices.

Ly. si umquam uidistis pictum amatorem, em illic est.

nam meo quidem animo uetulus, decrepitus senex

tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. 315

45 De. nunc tu me, credo, castigare cogitas.

Ly. egon te ? De. nihil est iam quod tu mihi suscenseas :

fecere tale ante aliei spectatei uirei.

humanum amarest, humanum autem ignoscere est :

(humanum) * * * atque id ui optingit deum. 320

50 ne sis me obiurga, hoc non uoluntas me impulit.

Ly. quin non obiurgo. De. at ne deteriorem tamen

hoc facto ducas. Ly. egon te ? ah, ne di siuerint !

De. uide sis modo etiam. Ly. uisumst. De. certen ?

Ly. perdi' me.

hic homo ex amore insanit. numquid uis ? De. uale. 325

55 Ly. ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.

De. bene anibulato. Ly. bene nale. — De. bene sit tibi.

quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.

nunc adeo ibo illuc. sed optume gnatum meum

uideo eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi uiso 330

opust,

306 displicet seu istuc fort. seust hoc rutilum (-um P) 307

vel opino 308 d. c. si falsum stati loquar P 309 ac om. P 312 fort. uti me a. 314 uetulus] plane A (' qnod ad tantidemst pertinet '

Leo) 319, 320 humanum amarest humanum autem ignoscere

est P : humanum amarest atque (!pro atqui) id uel ( pro uei) optingit deum A utrum discrepantia lectionis antiqua sit (ut in 251, 269-7 O an c.x omissione orta (iii. 11, p. 51") incertum 322-57 deest A

322 qui cod. 323 egone athene-desiuerint cod. : corr. Camerarius

(i. 6) 327 ualeto (-te B) cod. 330 uisost opus cod. (illud st

saepissime transpositum est in codice P ,

�� �