Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/484

Haec pagina nondum emendata est

II. i T. MACCI PLAVTI

postquam id quod uolui transegi, atque ego conspicor

nauim ex Rhodo quast heri aduectus filius ;

conlibitumst illuc mihi nescioqui uisere : 35 inscendo in lembum ; atque ad nauim deuehor.

atque ego illi aspicio forma eximia mulierem, 260

filiu' quam aduexit meu' matri ancillam suae.

quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sanei solent

homines sed eodem pacto ut insanei solent. 40 amaui hercle equidem ego olim in adulescentia,

uerum ad hoc exemplum numquam ut nunc insanio. 265

unum quidem hercle iam scio, periisse me ;

uosmet uidete ceterum quanti siem.

nunc hoc profecto seic est : haec illast capra ; 45 uerum hercle simia illa atque haedus mihi malum

adportant atque eos esse quos deicam hau scio. 270

sed conticiscam, nam eccum it uicinus foras.

li Lysimachvs Demipho Servvs

Ly. Profecto ego illunc hircum castrari uolo, ruri qui uobeis exhibet negotium. De. nec omen illuc mihi nec auspicium placet. quasi hircum metuo ne uxor me castret mea, 275

5 ac metuo ne illaec simiae partis ferat. Ly. i tu hinc ad uillam atque istos rastros uilico Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. uxori facito ut nunties negotium

256 id P (nnde id [hic] B, |~hic] id P 00 ) atque] ibi A (v. 1)

259 ascendi in (P CT> ) vel escendi in (escendum E) P aduehor P

260 ego illi] ibi ego A 264 equidem hercle A 266 peri- ei(sse) A 269, 270 in P unus versus sed simia illa atque hedus

timeo quid uelint 269 mihi malum Ritschl : m um A

271 s. c. uicinum eccum exit foras P 273 nobisP 275 ne me

uxor A 276 atque illius haec n-unc simiae partis ferat P 278

ut cor(am) A

�� �