Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/483

Haec pagina nondum emendata est


MERCATOR II. i

in somnis egi satis et fui homo exercitus.

mercari uisus mihi sum formosam capram ; 5

230 ei ne noceret quam domi ante habui capram

neu discordarent si ambae in uno essent loco,

posterius quam mercatus fueram uisu' sum

in custodelam simiae concredere.

ea simia adeo post hau multo ad me uenit, 10

235 male mihi precatur et facit conuicium :

ait sese illius opera atque aduentu caprae

flagitium et damnum fecisse hau mediocriter ;

dicit capram, quam dederam seruandam sibi,

suai uxoris dotem ambedisse oppido. 15

240 mihi illud uideri mirum ut una illaec capra

uxoris simiai dotem ambederit.

instare factum simia atque hoc denique

respondet, ni properem illarn ab sese abducere,

ad me domum intro ad ux6rem ducturum meam. 20

245 atque oppido hercle bene uelle illi uisu' sum,

ast non habere quoi commendarem capram ;

quo magi' quid facerem cura cruciabar miser.

interea ad me haedus uisust adgredirier,

infit mihi praedicare sese ab simia 25

250 capram abduxisse et coepit inridere me ;

ego enim lugere atque abductam illam aegre pati.

hoc quam ad rem credam pertinere somnium

nequeo inuenire ; nisi capram illam suspicor

iam me inuenisse quae sit aut quid uoluerit. 30

255 ad portum hinc abii mane cum luci semul ;

231 si Merula : nisi cod. ambo B, fort. recte 233 custodiam

cod. (sic ubique in codd., pro -deiam ?) 234 haud multo post

Kellerhoff, secundum morem Plautinum 240 vel illuc 245 post

246 cod. : trai. Gulielmius 247 incipit A quo magis Came-

rarius : qua magis A : quod agis P vel mage 249 sesse A

250 adduxisse A inrideri A 251 atque illam abductam

conqueri P 254-65 iterum saipti extant in alio folio codicis A

�� �