Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/481

Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR I. ii

185 Ac. qui, malum, ego nugor si tibi quod me rogas re- 75

spondeo ? Ch. certen uidit? Ac. tam hercle certe quam ego te aut

tu me uides. Ch. ubi eam uidit ? Ac. intus intra nauim, ut prope astitit ; et cum ea confabulatust. Ch. perdidisti me, pater. eho tu, eho tu, quin cauisti ne eam uideret, uerbero ? 190 quin, sceleste, | apstrudebas, ne* eam conspiceret pater ? 80 Ac. quia negotiosi eramus nos nostris negotiis : armamentis complicandis, componendis studuimus. dum haec aguntur, lembo aduehitur tuo' pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in nauim

subit. 195 Ch. nequiquam, mare, supterfugi a tuis tempestatibus : 85 equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, ucrum uideo med ad saxa ferri saeuis fluctibus. loquere porro quid sit actum. Ac. postquam aspexit muli-

erem, x 99~ rogitare occepit quoia esset. Ch. quid respondit ? Ac. ilico occucurri atque interpello matri te ancillam tuae 90

emisse illam. Ch. uisun est tibi credere id? Ac. etiam

rogas ? sed scelestus subigitare occepit. Ch. illamne, opsecro ? Ac. mirum quin me subigitaret. Ch. edepol cor miserum

meum, 205 quod guttatim contabescit quasi in aquam indideris salem. perii ! Ac. em istuc unum uerbum dixisti uerissumum. 95 stultitia istaec est. Ch. quid faciam ? credo, non credet pater

i86w/ted 187 veluti prore asstitit P CD 189 quin] hoc B

190 abstr. scel. Guietus : scel. (eam) abstr. Bentlcy 192 [et] compon. cod. : et del. Camerarius {ef. adAul. 784) 194 nauim subit amicus

Acidalii: naui super cod. 195 a tuis Vahlen : subter (corr. a) tuis

11 1 vid. cod. (subter atuis B, saeuis P CD ) (v. 3) 199. 200 cuia es.

Rittershusius : cui es. {pro aes-) ut vid. cod. (cuius es. P zu ) 202

uisusne est Bothe : uisunt (uisum Pc D ) cod. (pro uisun e, /'. e. est ?) 205 aqua Nonius 115, 223 207 stult. istaec est Charino dat Pyiades

�� �