Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/480

Haec pagina nondum emendata est


I. ii T. MACCI PLAVTI

Ch. perii ! tu quidem thensaurum huc mihi adportauisti mali. nullus sum. Ac. immo es — Ch. scio iam, miserum dices

tu. Ac. dixi ego tacens. 55 Ch. quid istuc est mali? Ac. ne rogites, maxumum infor- 165

tunium est. Ch. opsecro, dissolue iam me ; nimi' diu animi pendeo. Ac. placide, multa exquirere etiam priu' uolo quam uapulem. Ch. hercle uero uapulabis nisi iam loquere aut hinc abis. Ac. hoc sis uide, ut palpatur. nullust, quando occepit,

blandior. 60 Ch. opsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, 170 quandoquidem mihi supplicandum seruolo uideo meo. Ac. tandem indignus uideor ? Ch. immo dignus. Ac. equi-

dem credidi. Ch. opsecro, num nauis periit ? Ac. saluast nauis, ne time. Ch. quid alia armamenta ? Ac. salua et sana sunt. Ch.

quin tu expedis 65 quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo? 175 Ac. tuquidem ex ore orationem mi eripis. Ch. taceo. Ac.

tace. credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, qui nunc, quom malum audiendumst, fiagitas me ut eloquar. Ch. opsecro hercle te istuc uti tii mihi malum facias palam. 70 Ac. eloquar, quandoquidem me oras. tuo' pater — Ch. 180

quid meu' pater ? Ac. tuam amicam — Ch. quid eam ? Ac. uidit. Ch. uidit ?

uae misero mihi ! hoc quod te interrogo responde. Ac. quin tu si quid uis roga. Ch. qui potuit uidere ? Ac. oculis. Ch. quo pact6 ? Ac.

hiantibus. Ch. in' hinc dierectus ? nugare in re capitali mea.

s 163 hunc P CD vel mi 164 tacens Beckcr : taces cod. 169

palpator P CD 174 ornamenta^ 176 face Bothe 181

hoc in initio v. seq. cod. 182 post 185 posnit Acidalitts interrogo]

rogo Bentley,fort. recte (c/ 185, 214) 184 vel mea.1 (interrogative)

�� �