Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/479

Haec pagina nondum emendata est

MKRCATOR I. ii

Ch. sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo ? Ac. apage istiusmodi salutem (cum) cruciatu quae aduenit. 35 145 Ch. dic mihi, an boni quid usquamst quod quisquam uti

possiet sine malo omni, aut ne laborem capias quom illo uti uoles ? Ac. nescio ego istaec : philosophari numquam didici

neque scio. ego bonum, malum quo accedit, mihi dari hau desidero. Ch. cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. Ac. 4°

em dabitur, tene. 150 Ch. uin tu te mihi opsequentem esse an neuis? Ac.

opera licet experiri, qui me rupi caussa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret. Ch. liberum caput tibi faciam * paucos mensis. Ac. palpo percutis. 54-5 Ch. egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum 45

proloqui ? quin iam priu' quam sum elocutus, scis sei mentiri uolo.

Ac. ah ! lassitudinem hercle uerba tua mihi addunt, enicas. Ch. sicine mi opsequens es ? Ac. quid uis faciam ? Ch.

tun ? id quod uolo. Ac. quid (id) est igitur quod uis ? Ch. dicam. Ac. dice.

Ch. at enim placide uolo. 160 Ac. dormientis spectatores metuis ne ex somno excites ? 50 Ch. uae tibi ! Ac. tibi equidem a portu adporto hoc—

Ch. quid fers? dic mihi. Ac. uim, metum, cruciatum, curam, iurgiumque atque

inopiam.

144 cum (per compend. c script.) add. Pylades 149 agendum

cod. (c/. 112) vel eme 150 obsequentem esse Scaliger : obesse

sequentem cod. 151 qui] quam B (pro qum, /'. e. quom ?) 153

f. (cis) Acidalius : f. (ante) Mueller (Rliein. Mns. 54, 394) percutit codd. Nonii 163 (neglegens cilatid) 156 scis si Camerarius : scisset

(scisse P CD ) cod. 159 id add. Pyladcs

�� �