Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/477

Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR I. i

conficio grande. sed dum in portu illi ambulo,

hospes me quidam adgnouit, ad cenam uocat.

uenio, decumbo acceptus hilare atque ampliter. ioo discubitum noctu ut imus, ecce ad me aduenit

mulier, qua mulier alia nullast pulchrior ; ioo

ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.

uosmet uidete quam mihi ualide placuerit :

postridie hospitem adeo, oro ut uendat mihi, 105 dico eius pro meritis gratum me et munem fore.

quid uerbis opus est ? emi | atque aduexi heri. 105

eam me aduexisse nolo resciscat pater.

modo eam reliqui ad portum in naui et seruolum.

sed quid currentem seruom a portu conspicor, 110 quem naui abire uotui ? timeo quid siet.

Acanthio Charinvs ii

Ac. Ex summis opibus uiribusque usque experire, nitere erus ut minor opera tua seruetur : agedum, Acanthio, abige aps te lassitudinem, caue pigritiae praeuorteris. simul enicat suspiritus (uix suffero hercle anhelitum),

115 simul autem plenis semitis qui aduorsum eunt : aspellito, 5 detrude, deturba in uiam. haec disciplina hic pessumast :

currenti, properanti hau quisquam dignum habet decedere. ita tres simitu res agendae sunt, quando unam occeperis : et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in uia.

120 Ch. quid illiic est quod ille tam expedite exquirit cursuram 10

sibi? curaest negoti quid sit aut quid nuntiet. Ac. nugas ago. quam restito, tam maxume res in periclo uortitur.

101 muliere Scaliger 102 illi B 105 dicens pro codd.

Nonii 137 (neglegens ci/atiol) 106 emi Pius : mi cod. : emi

(eam) Bentley : (ab eo) emi Mueller (Rhein. Mus. 54, 393) : emi mi Bothe iii fort. enitere 112 agendum cod. (cf. 149) 115

plenissime tis cod. 117 quisquam (usquam) Buecheter, ut versus

iambicus fiat 121 curast cod. quid siet, quid (?) Leo, cui spondeus

in quarto pede displicet 122 restito Bentley : resisto cod.

PLAVT. I 29

�� �