I. i T. MACCI PLAVTI
70 laborauisse, quom haec pater sibi diceret : 70
' tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi item metis,
tibi denique iste pariet laetitiam labos.'
postquam recesset uita patrio corpore,
agrum se uendidisse atque ea pecunia 75 nauim, metretas quae trecentas tolleret, 75
parasse atque ea se mercis uectatum undique,
adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona ;
me idem decere, si ut deceret me forem.
ego me ubi inuisum meo patri esse intellego 79,
80 atque odio tesse met quoi placere aequom fuit,
amens amansque ui animum offirmo meum,
dico esse iturum me mercatum, si uelit :
amorem missum facere me, dum illi opsequar.
agit gratias mi atque ingenium adlaudat meum ; 85
85 sed mea promissa non neglexit persequi.
aedificat nauim cercurum et mercis emit,
parata naui imponit, praeterea mihi
talentum argenti ipsus sua adnumerat manu ;
seruom una mittit, qui olim puero paruolo 90
90 mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret
custos. his sic confectis nauim soluimus.
Rhodum uenimus, ubi quas- mercis uexeram
omnis ut uolui uendidi ex sententia.
lucrum ingens facio praeterquam mihi meu' pater 95
95 dedit aestumatas mercis : ita peculium
71 occasis (occasus) cod. item Guietus : eidem cod. (Ipro et corr. idem) metes Muretus 73 recessit cod. 76 ea se mercis
Gulielmius : eam semper cis cod. (i. 5) uectatam P CD 77 quae tum Muretus : questum cod. 78 diceret si ut diceret cod. : corr. Pylades
81 me esse Pylades, fort. recte (ii. 1) : esse ei Ribbeck quod placeret cod. : corr. Camerarius vix ess' me quoii placere 82 ui Ussing : ut cod. (v. 7, p. 77) : ut (sum) (?) Leo : uix Skutsch {Herm. 32, 92) 86 Et Ritschl 87 cercurum quod testatur Nonius 533 etiam in cod.
fuisse videtur (gerariam P 015 , gubernatorum B) 89 abnumerat
cod. 90 o. a pu. D % 92 his sic c. Bothe : isset c. cod. {pro
isseiconf., *'. e. is seic conf. ?) 95 facio Ital. : facto cod.
�� �