Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/475

Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR I. i

45 ui summa ut quidque poterat rapiebat domum. 45

obiurigare pater haec noctes et dies,

perfidiam, iniustitiam lenonum expromere ;

lacerari ualide suam rem, illius augerier.

summo haec clamore ; interdum mussans conloqui : 50 abnuere, negitare adeo me natum suom. 50

conclamitare tota urbe et praedicere

omnes tenerent mutuitanti credere.

amorem multos inlexe in dispendium :

intemperantem, non modestum, iniurium 55 trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo ; 55

ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma

omnis labores inuenisset perferens

amoris ui diffunditari ac didier.

conuicium tot me annos iam se pascere ; 60 quod nisi puderet, ne luberet uiuere. 60

sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,

non, ut ego, amori neque desidiae in otio

operam dedisse neque potestatem sibi

fuisse ; adeo arte cohibitum esse (se) a patre : 65 multo opere inmundo rustico se exercitum 65

neque nisi quinto anno quoque solitum uisere

urbem atque extemplo inde, ut spectauisset peplum,

rus rusum confestim exigi solitum a patre.

ibi multo primum sese familiarium

45 ui sumat quicque (quoque B) ut (om. P CD ) p. cod. : corr. Came- rarius, Ritschl 47 lenonum iniustitiam Ritschl, rhythmo consulens

49 mussans Pius : mussa cod. 50 negitari cod. 52 timerent

Ritschl mutu tanti (mutuanti B) cod. 53 inlexe Camcrarius :

inlexit cod. 55 exurire cod. domo Camerarius : domum cod.

56 pessumam e eaque cod. itt vid. (t. e. pessuma me ea quae) : a add. Ussiug 57 perferis cod. 58 moris cod. (cf. matorum pro amato- rum v. 16) diffunditare (cum didere) Gidielmius didier Gronovius : diedere (die heret B) cod. 59 conuicium Ital. : conuirium (con-

iurium B) cod. se pascere Dousa : si pasceret cod. (t add. nt in vv. 42, 78 et aliis huius loci) 60 puderet Pius : luderet cod. 61

excesseris cod. 62 non Ital. : nonne (none) cod. : noenu(?) Leo

mori cod. (cf. v. 58) 64 se add. Camerarius 66 solitum Ritscni: positum cod. : ab eo situm (?) Leo uisere] est B (v. 1) 69 se cod.

�� �