Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/474

Haec pagina nondum emendata est


I. i T. MACCI PLAVTI

magno atque solido multat infortunio,

nec pol profecto quisquam sine grandi malo

praequam res patitur studuit elegantiae.

sed amori accedunt etiam haec quae dixi minus : 25 insomnia, aerumna, error, [et] terror et fuga : 25

ineptia, stultitiaque adeo et temeritast,

incogitantia excors, inmodestia,

petulantia et cupiditas, maliuolentia ;

inerit etiam auiditas, desidia, iniuria, 30 inopia, contumelia et dispendium, 30

multiloquium, paruml6quium : hoc ideo fit quia

quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,

tam amator profert saepe aduorso tempore ;

hoc, pauciloquium, rusum idcirco praedico, 35 quia nullus umquam amator adeost callide 35

facundus quae in rem sint suam ut possit loqui.

nunc uos mi irasci ob multiloquium non decet :

eodem quo amorem Venu' mi hoc legauit die.

illuc reuorti certumst, conata eloquar. 40 principio (ut ex) ephebis aetate exii 4°

atque animus studio amotus puerilist meus,

amare ualide coepi hic meretricem : ilico

res exsulatum ad illam clamT abibat patris.

leno inportunus, dominus eiius mulieris,

23 studit cod. 24 quae (quod B) dixi minus (diximus P^ , cod. 25 et (e B) del. Camerarius 26 fort. ineptiast (cf 41), nam ineptia

vixferendum ineptia atque stultitia Ritschl temeritas edd., fort. recte (cf ad 330) 29 ineret cod. (i. e. inerit aut inhaeret) Inertia auid. Leo residia cod. 31 id eo (del. hoc) Marx 32 sunt

usui Camerarius : suntus uidi cod. (i. 5) 33 tam l ea R ttschl pro- fert Pylades : proferri cod. 35 usquam B 36 sint suam

Camerarius : insit sua cod. 38 hoc Camerarius : hac cod. _ 39

certumst Ritschl : certuni et (i C) cod. 40 principio atque animus

phoebus etate exiit cod. (v. 4, p. 80) : corr. Leo : p. ut aetas ex ephebis exiit Ritschl 41 puerilest meust cod. 42 coepit cod.

hinc Bothe 43 res Pius : rex cod. exsultatim Zander (Nord.

Tidskr. Fil. 1897, p. 180) clam 'Gidielmius : iam cod.

�� �