Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/471

Haec pagina nondum emendata est


ARGVMENTVM II

Mercatum asotum filium extrudit pater.

is peregre missus redimit ancillam hospitis

amore captus, advehit. nave exilit,

pater advolat, visam ancillam deperit.

cuius sit percunctatur ; servus pedisequam 5

ab adulescente matri emptam fpsius.

senex, sibi prospiciens, ut amico suo

veniret natum orabat, natus ut suo :

hic filium subdiderat vicini, pater

vicinum ; praemercatur ancillam senex. 10

eam domi deprensam coniunx illius

vicini scortum insimulat, protelat virum.

mercator exspes patria fugere destinat,

prohibetur a sodale, qui patrem illius

orat cum +suo patret nato ut cederet. 15

[absente cum lenone perfido].

1 asotum Ritschl, nec aliter coci. ut vid. (a se dum P CD , adsotium B)

2 missus Beroaldus : milis cod. (ex gloss. militis ad hospitis adscript. ?)

3 aduehit Gulielmius : ut (pro at ; vi. 1) uehit cod. 4 (vix)visam a. Leo : v. ancillam (illam) Ritschl : visamque anc. Camerarius : fort. anc. visam (ii. 1) 5 serui B 6 (ait) emp. Pylades 10 uicinum lial. : uicinus cod. 13 expes Saracenus : expers cod. 14 prohibere cod. 15 suo cum patre Pylades : fort. cum p. suopte 16 secl. Pius, sedvide ne finis Argumenti casu mutiiatus sit

�� �