Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/47

Haec pagina emendata est

atque hinc fugias, ita uix poteris ecfugere infortunium.
So. nonne erae meae nuntiare quod erus meu’ iussit licet?
Me. tuae si quid uis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
So. abeo potius. di inmortales, opsecro uostram fidem, 455
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui ?
nam hicquidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
uiuo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; 460
nisi etiam is quoque me ignorabit: quód ille faxit Iuppiter,[1]
ut ego hódie raso capite caluos capiam pilleum.

Mercvrivs

 ii

Me. Bene prospere[que] hoc hodie operis processit mihi:[2]
amoui a foribus maxumam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier. 465
iam ille illuc ad erum quom Amphitruonem aduenerit,
narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam
amouisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae 470
complebo atque Amphitruonis omnem familiam,[3]
adeo usque satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
rediget antiquam coniugi in concordiam.[4] 475
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meu’ pater[5]

  1. 461 faxit Servius ad Aen. 8, 564 : faciat cod. (i. 7)
  2. 463 que del. Acidalius
  3. 471 Am. om. Fleckeisen : om. am. cod.
  4. 475 coni. in conc. Lindemann : in conc. coniugis cod.
  5. 477 probri tum Merula : probrium cod.