Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/466

Haec pagina nondum emendata est

V. ix T. MACCI PLAVTI

Mes. illic h6mo aut sycophanta aut geminus est frater tuos. nam ego hominem hominis similiorem numquam uidi

alterum. 30 neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam

similius quam hic tui est, tuque huiius autem ; poste eandem patriam 1090

ac patrem memorat. meliust nos adire atque hunc percontarier. Men. 2 hercle qui tu me admonuisti recte et habeo gratiam. perge operam dare, opsecro hercle ; liber esto, si inuenis 35 hunc meum fratrem esse. Mes. spero. Men. 2 et ego

idem spero fore. Mes. quid ais tu ? Menaechmum, opinor, te uocari dixeras. 1095 Men. 1 ita uero. Mes. huic item Menaechmo nomen est.

in Sicilia te Syracusis natum esse dixisti : hic natust ibi. Moschum tibi patrem fuisse dixti : huic itidem fuit. 40 nunc operam potestis ambo mihi dare et uobis simul.

Men. 1 promeruisti ut ne quid ores quod uelis quin impetres. 1100 tam quasi me emeris argento, liber seruibo tibi. Mes. spes mihi est uos inuenturum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die. 45 Men. 1 mira" memoras. utinam ecficere quod pollicitu's

possies. Mes. possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. 1105 Men. 1 ubi lubet, roga : r£spondebo. nil reticebo quod

sciam. Mes. est tibi nomen Menaechmo? Men. 1 fateor. Mes.

est itidem tibi ?

1087 (est) sy. Ritschl : vi.x (homo) sy. 1088 homini sim.

cod. {cf adCapt. 582) (ullum) alterum Lange, cuihiatns hominem |

hominis displicct 1089 lactis] lacti cod. {cf. ad 1088) 1090 postea

cod.: post Bothe 1092 qui {B l ) Wquin (P CD B' 1 ) cod. 1094 item Seyffert 1095 vel opino 1097 vix dixti {cf Merc. 658) (et)

hic Seyffert natus est cod. 1098 vel huic 1102 inuenturum

Lambinus : inuenturos cod.

�� �