Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/462

Haec pagina nondum emendata est


V. vii T. MACCI PLAVTI

maxumo hodie malo hercle uostro istunc fertis. mittite. 25 Men. teneo ego huic oculum. Mes. face ut oculi locus

in capite appareat. uos scelesti, uos rapaces, uos praedones ! Lo. periimus ! 1015 opsecro hercle ! Mes. mittite ergo. Men. quid me uobis

tactiost ? pecte pugnis. Mes. agite abite, fugite hinc in malam

crucem. em tibi etiam ! quia postremus cedis, hoc praemi feres. 30 nimi' bene ora commetaui atque ex mea sententia.

edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adueni modo. 1020

Men. at tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. nam apsque ted esset, hodie numquam ad solem occasum

uiuerem. Mes. ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu. 35 Men. liberem ego te? Mes. uerum, quandoquidem, ere,

te seruaui. Men. quid est ? adulescens, erras. Mes. quid, erro? Men. per Iouem 1025

adiuro patrem, med erum tuom non esse. Mes. non taces ? Men. non

mentior ; nec meu' seruos numquam tale fecit quale tu mihi. Mes. sic sine" igitur, si tuom negas me esse, abire liberum. 40 Men. mea quidem hercle caussa liber esto atque ito quo uoles. Mes. nemp' iubes ? Men. iubeo hercle, si quid imperi est 1030

in te mihi. Mes. salue, mi patrone. ' quom tu liber es, Messenio, gaudeo.' credo hercle uobis. sed, patrone, te opsecro, ne minus imperes mihi quam quom tuos seruos fui.

1013 herc. hod. ma. Bothe 1019 nimis Botlie : nimis [aut] cod.

1020 tempore cod. 1022 vel apsq' 1027 umquam P^

1028 vel med post 1028 in P leguntur vv. 1037-43 suo loco

redeuntes (? prius omissi propter homoeotel. marsuppium ; ii. 6) 1031-2 vide ne illa patrone — sed propter homoeotcleuton intcrciderint in A, qui inter vv. 1026 et 1034 sex, non septcm, vcrsus cxhibuisse videtur

�� �